Dataset Viewer
Auto-converted to Parquet Duplicate
audio
audio
transcription
string
speaker
int64
qui cum praetereuntes ut sui misererentur oraret omnesque miserum praeterirent, intellexit uir Deo plenus sibi illum, aliis misericordiam non praestantibus, reseruari.
4
quid tamen ageret?
4
nihil praeter chlamydem, qua indutus erat, habebat:
4
iam enim reliqua in opus simile consumpserat.
4
arrepto itaque ferro, quo accinctus erat, mediam diuidit partemque eius pauperi tribuit, reliqua rursus induitur.
4
interea de circumstantibus ridere nonnulli, quia deformis esse truncatus habitu uideretur:
4
multi tamen, quibus erat mens sanior, altius gemere, quod nihil simile fecissent, cum utique plus habentes uestire pauperem sine sua nuditate potuissent.
4
nocte igitur insecuta, cum se sopori dedisset, uidit Christum chlamydis suae, qua pauperem texerat, parte uestitum.
4
intueri diligentissime Dominum uestemque, quam dederat, iubetur agnoscere.
4
mox ad angelorum circumstantium multitudinem audit Iesum clara uoce dicentem:
4
Martinus adhuc catechumenus hac me ueste contexit.
4
uere memor Dominus dictorum suorum, qui ante praedixerat:
4
quamdiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis, se in paupere professus est fuisse uestitum:
4
et ad confirmandum tam boni operis testimonium in eodem se habitu, quem pauper acceperat, est dignatus ostendere.
4
1 quo uiso uir beatissimus non in gloriam est elatus humanam, sed bonitatem Dei in suo opere cognoscens, cum esset annorum duodeuiginti, ad baptismum conuolauit.
4
nec tamen statim militiae renuntiauit, tribuni sui precibus euictus, cui contubernium familiare praestabat:
4
etenim transacto tribunatus sui tempore renuntiaturum se saeculo pollicebatur.
4
qua Martinus expectatione suspensus per biennium fere posteaquam est baptismum consecutus, solo licet nomine, militauit.
4
Expectō epistulās tuās quibus mihi indicēs circuitūs Siciliae tōtīus quid tibi novī ostenderit, et omnia dē ipsā Charybdī certiōrā.
12
Nam Scyllam saxum esse et quidem nōn terribile nāvigantibus optimē sciō:
12
Sī haec mihi perscrīpserīs, tunc tibi audēbō mandāre ut in honōrem meum Aetnam quoque ascendās, quam cōnsūmī et sēnsim subsīdere ex hōc colligunt quīdam, quod aliquantō longius nāvigantibus solēbat ostendī.
12
Potest hoc accidere nōn quia montis altitūdō dēscendit, sed quia ignis ēvānuit et minus vehemēns ac largus effertur, ob eandem causam fūmō quoque per diem sēgniōre.
12
Neutrum autem incrēdibile est, nec montem quī dēvorētur cotīdiē minuī, nec manēre eundem, quia nōn ipsum exēst sed in aliquā īnfernā valle conceptus exaestuat et aliīs pāscitur, in ipsō monte nōn alimentum habet sed viam.
12
In Lyciā regiō nōtissima est (Hēphaestiōn incolae vocant), forātum plūribus locīs sōlum, quod sine ūllō nāscentium damnō ignis innoxius circumit.
12
Laeta itaque regiō est et herbida, nihil flammīs adūrentibus sed tantum vī remissa ac languida refulgentibus.
12
Sed reservēmus ista, tunc quaesītūrī cum tū mihi scrīpserīs quantum ab ipsō ōre montis nivēs absint, quās nē aestās quidem solvit;
12
adeō tūtae sunt ab igne vīcīnō.
12
Nōn est autem quod istam cūram inpūtēs mihi;
12
Quem quōminus Ovidius tractāret, nihil obstitit quod iam Vergilius implēverat;
12
nē Sevērum quidem Cornēlium uterque dēterruit.
12
Omnibus praetereā fēlīciter hic locus sē dedit, et quī praecesserant nōn praeripuisse mihi videntur quae dīcī poterant, sed aperuisse.
12
Multum interest utrum ad cōnsūmptam māteriam an ad subāctam accēdās:
12
crēscit in diēs, et inventūrīs inventa nōn obstant.
12
Praetereā condiciō optima est ultimī:
12
parāta verba invēnit, quae aliter īnstrūcta novam faciem habent.
12
Nec illīs manus inicit tamquam aliēnīs;
12
sunt enim pūblica.
12
[Iūriscōnsultī negant quicquam pūblicum ūsū cāpī.
12
] Aut ego tē nōn novī aut Aetnā tibi salīvam movet;
12
iam cupis grande aliquid et pār priōribus scrībere.
12
Plūs enim spērāre modestia tibi tua nōn permittit, quae tanta in tē est ut videāris mihi retractūrus ingeniī tuī virēs, sī vincendī perīculum sit:
12
tanta tibi priōrum reverentia est.
12
Inter cētera hoc habet bonī sapientia:
12
nēmō ab alterō potest vincī nisi dum ascenditur.
12
Cum ad summum pervēnerīs, pariā sunt;
12
nōn est incrēmentō locus, stātur.
12
Numquid sōl magnitūdinī suae adicit?
12
numquid ultrā quam solet lūna prōcēdit?
12
Maria nōn crēscunt;
12
mundus eundem habitum ac modum servat.
12
Extollere sē quae iūstam magnitūdinem implēvēre nōn possunt:
12
quīcumque fuerint sapientēs, parēs erunt et aequālēs.
12
Habēbit ūnusquisque ex iīs propriās dōtēs:
12
alius erit affābilior, alius expedītior, alius prōmptior in ēloquendō, alius fācundior:
12
illud dē quō agitur, quod beātum facit, aequālest in omnibus.
12
An Aetnā tua possit sublābī et in sē ruere, an hōc excelsum cacūmen et cōnspicuum per vastī maris spatia dētrahat adsidua vīs ignium, nesciō:
12
virtūtem nōn flamma, nōn ruīna īnferius addūcet;
12
haec ūna maiestās dēprimī nescit.
12
Nec prōferrī ultrā nec referrī potest;
12
sīc huius, ut caelestium, stata magnitūdō est.
12
Ad hanc nōs cōnēmur ēdūcere.
12
Iam multum operis effectī est;
12
immō, sī vērum fatērī volō, nōn multum.
12
Nec enim bonitās est pessimīs esse meliōrem:
12
quis oculīs glōriētur quī suspicētur diem?
12
Cui sōl per cālīginem splendet, licet contentus interim sit effūgisse tenebrās, adhūc nōn fruitur bonō lūcīs.
12
Tunc animus noster habēbit quod grātulētur sibi cum ēmissus hīs tenebrīs in quibus volūtātur nōn tenuī vīsū clārā prōspexerit, sed tōtum diem admīserit et redditus caelō suō fuerit, cum recēperit locum quem occupāvit sorte nāscendī.
12
Sūrsum illum vocant initia sua;
12
erit autem illīc etiam antequam hāc cūstōdia exsolvātur, cum vitia disiēcerit pūrusque ac levis in cōgitātiōnēs dīvīnās ēmicuerit.
12
Hoc nōs agere, Lūcīlī cārissime, in hōc īre impetū tōtō, licet paucī sciant, licet nēmō, iuvat.
12
Glōria umbra virtūtis est:
12
etiam invītam comitābitur.
12
Sed quemadmodum aliquandō umbra antecēdit, aliquandō sequitur vel ā tergō est, ita glōria aliquandō ante nōs est vīsendamque sē praebet, aliquandō in āversō est maiorque quō sērior, ubi invidia sēcessit.
12
Quamdiū vidēbātur furere Dēmocritus!
12
Vix recēpit Sōcratēn fāmā.
12
Quamdiū Catōnem cīvitās ignōrāvit!
12
respuit nec intellēxit nisi cum perdidit.
12
Rutilī innocentia ac virtūs latēret, nisi accēpisset iniūriam:
12
dum violātur, effulsit.
12
Numquid nōn sortī suae grātiās ēgit et exilium suum complexus est?
12
Dē hīs loquor quōs inlūstrāvit fortūna dum vexat:
12
quam multōrum profectus in nōtitiam ēvāsēre post ipsōs!
12
quam multōs fāma nōn excēpit sed ēruit!
12
Vidēs Epicūrum quantopere nōn tantum ērudītiōrēs sed haec quoque inperītōrum turba mīrētur:
12
hic ignōtus ipsīs Athēnīs fuit, circā quās dēlituerat.
12
Numquid ergō nōn posteā quam esse dēsierat inventus est?
12
numquid nōn opīniō eius ēnituit?
12
Hoc Mētrodōrus quoque in quādam epistula cōnfitētur, sē et Epicūrum nōn satis ēnōtuisse;
12
sed post sē et Epicūrum magnum parātumque nōmen habitūrōs quī voluissent per eadem īre vestīgia.
12
Nūlla virtūs latet, et latuisse nōn ipsīus est damnum:
12
veniet quī conditam et saeculī suī malignitāte conpressam diēs pūblicet.
12
Paucīs nātus est quī populum aetātis suae cōgitat.
12
Multa annōrum mīlia, multa populōrum supervenient:
12
ad illā respice.
12
Etiam sī omnibus tēcum vīventibus silentium līvor indīxerit, venient quī sine offēnsā, sine grātiā iūdicent.
12
Sī quod est pretium virtūtis ex fāmā, nec hoc interit.
12
Ad nōs quidem nihil pertinēbit posterōrum sermō;
12
tamen etiam nōn sentientēs colet ac frequentābit.
12
Nūllī nōn virtūs et vīvō et mortuō rettulit grātiam, sī modo illam bona secūtus est fide, sī sē nōn exōrnāvit et pīnxit, sed idem fuit sīve ex dēnūntiātō vidēbātur sīve inparātus ac subitō.
12
Nihil simulātiō prōficit;
12
End of preview. Expand in Data Studio

Dataset Summary

Vox Classica is a Latin speech corpus of ~73 hours of audio, segmented into short audio clips by sentence. Vox Classica is a large-scale, ML-ready dataset of human-read Classical Latin. It was designed to address the absence of a publicly available human-read Latin corpus large enough for model training.

  • Alignment and curation: Kaiyuan Zhao
  • Language: Latin (Classical)

Uses

This dataset is built for training and evaluating speech processing models for Classical Latin. Its primary intended use is for training and fine-tuning Automatic Speech Recognition (ASR) and Text-to-Speech (TTS) models.

Dataset Structure

Each example in the dataset represents roughly 1-2 sentences and contains the following fields:

  • transcription: A string containing the gold-standard Latin sentence. The text has been automatically macronized using the CLTK macronizer to provide correct vowel length information.
  • audio: An mp3 feature containing the spoken version of the text.

Dataset Creation

To split the long-form audio recordings and the corresponding "gold standard" texts into short audio clips, the gold text was segmented into individual sentences. To approximate the location of each sentence within the long audio file, a untrained whisper-large-v3 model was used to generate a rough transcript of the entire audio. A fuzzy string matching algorithm was used to find the location of each gold-standard sentence within the noisy Whisper transcript, providing estimated start and end timestamps. The curator personally verified and adjusted the segment endpoints to ensure they precisely aligned with the sentence text.

Credits and Acknowledgements

Audio sourced (with proper licensing or explicit informed permission) from:

Additional thanks to Professor Christopher Francese, William Mattingly, and George Backhouse for their advice and mentorship throughout this process.

Downloads last month
1,173

Models trained or fine-tuned on Ken-Z/Latin-Audio